라틴어 문장 검색

vestimenta detrahi atque flagro caedi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:3)
Pueri Spartani antiquis temporibus flagris caedi sustinebant super aram Dianae vix eiulatu aut gemitu ullo emisso.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:14)
Intrat ut hec tectum, nexam uidet hanc prope lectum Coniugis, herentem, flagris grauiterque dolentem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:10)
His stupefacta flagris rogat hec, quod sit mediatrix, Agnouitque citi redeuntis nocte mariti Inmemorisque mero, biberat quod uespere sero, Nexibus astrictam, uirgis tam turpiter ictam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:11)
Contigit autem et septem fra tres una cum matre apprehen sos compelli a rege attingere contra fas carnes porcinas, flagris et nervis cruciatos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장1)
sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse tortores.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:7)
is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis vero tortoris vicem exhibuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장13)
is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis uero tortoris uicem exhibuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 3:2)
primis vero tortoris vicem exhibuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 3:4)
omne frumentum deos comedisse et Caesarem esse plane Apollinem, sed Tortorem, quo cognomine is deus quadam in parte urbis colebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 2:2)
nam et si paulo serius ad praedictam cenae horam occurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula flagroue uelut per ludum excitabatur a copreis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 8장 1:2)
a prima adulescentia prodigus ac procax, adeo ut saepe flagris obiurgaretur a patre, ferebatur et uagari noctibus solitus atque inualidum quemque obuiorum uel potulentum corripere ac distento sago impositum in sublime iactare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 2장 1:5)
Tortores in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 15:1)
Sed finem quaestioni fore, iurare eos per Alexandri salutem volebat removerique tortores.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 20:1)
Illo indignante ludificari eum rursusque revocante tortores tempus petere coepit, dum reciperet spiritum, cuncta, quae sciret, indicaturus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 21:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION